monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p1, 22
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE TEMPORE., , XXI. IN QUADRAGESIMA SERMO SECUNDUS. De vera conversione peccatoris, et unitate Christiana. <<<     >>> XXIII. IN QUADRAGESIMA SERMO QUARTUS. De poenitentia.

XXII. IN QUADRAGESIMA SERMO TERTIUS. De poenitentia.

1  « Audi, Israel, mandata vitae, auribus percipe, ut scias prudentiam . . . inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum his qui in inferno sunt dereliquisti fontem aquae vivae (Baruch III, 9-11). 2  » Admonet vos Dominus, fratres charissimi, per Baruch prophetam, ut audiatis mandata eius. 3  Increpat vos, quia mortui estis in peccatis vestris, quia eum deseruistis, vocando vos cum honesto vocabulo, ut ad memoriam reducat quid esse debetis, dicens: O Israel! O gens mea, Ecclesia! quae deberes esse Israel, id est videns Deum, et intelligens secreta eius, quia peculiaris populus eius es. 4  Qui usque nunc audisti praecepta mortis, at modo audi praecepta vitae, scilicet quae ducant te ad vitam; et qui iustitiam huius mundi discebas, auribus percipe, ut scias prudentiam. 5  Vide quid sis, et ad quantam miseriam redactus es, qui prius beatus eras. 6  Miser inveterasti, qui prius renovatus eras in baptismate per novum hominem, scilicet per Christum. 7  Duo siquidem homines dicuntur esse. 8  Primus Adam, qui dicitur vetus, quia corruptus in peccato. 9  De quo Apostolus: « Deponite veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris (Ephes. IV, 22). 10  » Secundus Adam, scilicet Christus, qui dicitur novus, quia sine peccato, et etiam alios virtutibus renovat. 11  De quo Apostolus: « Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 15). 12  » Qui autem peccat, inveterari dicitur, hoc est veterem hominem imitari. 13  Secundum hoc dicitur: Inveterasti in peccatis, in terra, id est in terrenis, sequendo terrena; quia primus homo de terra terrenus est, et desiderat quae terrena sunt. 14  Secundus homo de coelo coelestis, quae coelestia sunt dispensando. 15  In terra dico aliena. 16  Non enim hic est patria nostra, sed coelestis Ierusalem, quae est civitas nostra, de qua per peccatum primi parentis exsulamus. 17  Quomodo autem inveteravit evidentius subiungit: Coinquinatus es cum mortuiis, id est cum peccatoribus, qui mortui sunt quantum ad Deum, id est ad mortem aeternam tendunt. 18  De quibus dicitur: « Sinite mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). 19  » Deputatus es cum his qui in inferno sunt. 20  Duae civitates sunt, diaboli et Dei, infernus scilicet et paradisus; et duae familiae, iusti et iniusti. 21  Milites Dei in libro viventium scribuntur. 22  Milites diaboli cum his qui in inferno sunt deputantur. 23  De quibus dicitur: « Deleantur de libro viventium, et cum iustis non scribantur (Psal. LXVIII, 29). 24  » Et quare? Coinquinatus es, et cum mortuis deputatus. 25  Quia dereliquisti fontem aquae vivae, id est Christum, qui est fons aeterni boni, de quo aliquis potatus non sitiet in aeternum, qui abluit peccata mundi, unde fluit aqua viva, id est copia aeternae vitae. 26  Audistis, fratres charissimi, quam terribilis sententia super nos est data. 27  Quia peccavistis, in inferno deputati estis. 28  Heu! quam malum meritum, quam grave praemium! De malo opere fructus malus; de turpi militia, turpis corona. 29  « Stipendia enim peccati » ut ait Apostolus, « mors (Rom. VII, 23) » non haereditaria, non transitoria, sed aeterna. 30  Quid ergo, miseri, agetis? Quo fugietis, gens caeca? Vitam deseritis, et in mortem itis. 31  In inferno nulla est redemptio, in inferno nulla est confessio utilis. 32  Unde David: « Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? » (Psal. VI, 6.) Utiliter debemus intelligere. 33  Dives enim in inferno peccatum Abrahae confitebatur, sed inutiliter, quia ibi tantum locus est poenitentiae, ubi est locus confessionis. 34  Unde Apostolus: « Operemur bonum, dum tempus habemus (Gal. VI, 10. » Dicit enim Dominus per Isaiam: « Tempore accepto exaudivi te; et in die salutis adiuvi te (Isa. XLIX, 8). 35  » Sed quanto est tempus illud exauditionis idoneum? « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2), » id est in praesenti est tempus acceptabile ad poenitendum, ad confitendum, ad orandum, ad bene operandum, in quo Dominus exaudiet, et in quo salutem promereri potestis. 36  Dies duo sunt, dies hominum, dies Domini, quandiu vivitur, quia tunc homines in potestate sua sunt, ut ad vitam tendant si velint, vel in mortem se praecipitent. 37  Dies hominum sunt, quia homines in manu hominum sunt, id est sacerdotum, ut modo eos solvant, modo eos ligent. 38  Ultra vero potestas eorum non porrigitur. 39  Unde dicitur: Deus, cui soli competit medicinam praestare post mortem. 40  Itaque post mortem eorum dies Domini est, quia tunc homines in manu eius sunt, ut non secundum velle eorum, vel ad mortem, vel ad vitam ducantur, sed secundum gratiam, vel iustitiam Domini omnia agantur. 41  Dies Domini est, quia tunc Dominus apparet sicuti est. 42  Non videtur in aenigmate per speculum, vel in obscuritate sicut in praesenti. 43  Unde dicitur: « Veniet dies Domini sicut fur (II Petr. III, 10). 44  » Quid ergo exspectamus hic ubi positi sumus ut operemur, ut mereamur in patria Christi esse cohaeredes. 45  In praesenti, militia exercetur, in futuro, munus reddetur. 46  In praesenti seritur; in futuro colligetur. 47  Tempus vero breve est, ut ait Apostulus, praeterit enim figura huius mundi. (I Cor. VII, 31). 48  Exspectat nos Dominus, qui dicit: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 33). 49  » Exspectat ut poeniteamus. 50  Sed nisi poenituerimus, exspectatio illa nobis iram generat, dicente Apostolo: « Ignoras quod bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam cordis tui et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die vel irae, vel iudicii (Rom. II, 4, 5). 51  Surge igitur qui dormis, » ut ait Apostolus, « et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). 52  » Dormimus, quia obliti sumus coelestis patriae. Ibi [f. Hic] veras divitias per somnum videmur invenisse, sed in morte excitati nihil inveniemus, quia nudi discedemus, dicente Psalmista: « Dives cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius (Psal. XLVIII, 18). 53  » Excitemur ergo in praesenti, comperientes hic non esse veras divitias, quia hora est iam nos de sommo surgere, scilicet de somno oblivionis. 54  Sed sunt quidam qui tot et tantis vitiis sunt occupati, quod se veniam habere diffidunt. 55  Hi sunt similes diabolo, qui fastu superbiae dedignatur poenitere. 56  Hi sunt conformes Iudae proditori, qui desperans prae magnitudine sceleris, laqueo se suspendit. 57  Contra hos Apostolus: « Venit ira Dei super eos qui diffidunt (Ephes. V, 6). 58  » Diffidens dicitur peccare in Spiritum sanctum. 59  Non ergo remittetur ei, neque in praesenti, neque in futuro (Marc. III, 29). 60  Qui ergo desperat, resipiscat, et audiat quid Dominus dicat per Ezechielem: « Si impius poenitentiam egerit ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, vita vivet, et non morietur. 61  Omnium iniquitatum eius non recordabor. 62  Num voluntatis meae est mors impii, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? (Ezech. XXXIII, 14 et seq.) » Exemplum do de Ninivitis. 63  Unde scriptum est: « Verte impios, et non erunt (Prov. XII, 7). 64  » Non diffisus est latro in cruce; sed poenitens in ipso [mortis] articulo, vertit meriti sui supplicium in martyrium. 65  O res digna! poenitentia exhaeredatum a regno facit in regno regnare; et qui peccando longe fuerat, poenitendo appropinquat. 66  Sed, fratres, non omnis poenitentia salvat, sed digna tantum iustificat. 67  Quae est ergo digna poenitentia? Digne poenitere est mala ante facta deflere, et deflenda non committere, Non est digna poenitentia poenitere de praeteritis peccatis, nisi de caeteris cessetur peccatis. 68  Unde scriptum est: « Peccasti, quiesce (Eccli. XXI, 1). 69  » Et propheta: « Quiescite agere perverse (Isa. I, 18). 70  » Sed vos, fratres charissimi, negligentes in poenitentia estis, quia venientes ad confessionem, non defletis peccata [vestra]. 71  Et tamen plus valent lacrymae in poenitentia, quam multi temporis cum gaudio et risu ieiunia. 72  Petrus ter negans Dominum, flevit amare. 73  Unde quidam dixit: Lacrymas legi Petri, satisfactionem non legi. 74  Maria mulier peccatrix accessit ad Christum, pedes eius rigavit lacrymis; et pius medicus vulnera eius sanavit. 75  Hunc modum poenitentiae praecipit Dominus per Ioelem prophetam, dicens: « Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu, et planctu, et scindite corda vestra (Ioel. II, 12). 76  David enim poenitens ait: « Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. 6, 7). 77  » Et alibi: « Exaudivit Dominus vocem fletus mei (ibid., 9). 78  » Haec secunda ablutio est, prima praecessit in baptismate. 79  Vita etiam praesens pro lacrymis fuit extenta, velut cum dictum esset Ezechiae: « Morieris tu, et non vives, et conversus ad parietem flevit (IV Reg. XIII), » et adiuncti sunt ei quindecim anni. 80  Si fletus praesentem vitam tribuit, multo magis coelestem impertit. 81  Flete ergo peccata vestra in praesenti spontanei, ne defleatis in futuro coacti. 82  Unde scriptum est: « Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12) » et ibi est ubi puniuntur peccata; sed hic puniuntur ad salutem, ibi ad poenam. 83  Addendum tamen est ieiunium lacrymis, ut cum anima particeps peccati cruciatur, caro quae peccavit, per abstinentiam puniatur. 84  Sed ieiunium sine eleemosyna nihil plus valet quam eleemosyna sine ieiunio. 85  Ieiunium cum eleemosyna duplex bonum. 86  Ieiunium sine eleemosyna nullum bonum est. 87  Et iterum nihil valet abstinere a cibis, nisi abstineatur a peccatis. 88  « Frange esurienti panem tuum, et . . . carnem tuam ne despexeris (Isa. LVIII, 7). 89  » Cum Dominus prohibeat in ieiuniis peccare, postea ostendit quid e contrario faciamus. 90  Scilicet ut solvamus peccata poenitendo, confitendo, lacrymando, ieiunando, eleemosynam dando, ut purificati a peccatis in his sanctis ieiuniis, mereamur Dominum recipere corde [puro] in die resurrectionis, et gaudere cum eo per omnia saecula saeculorum. 91  Amen.



Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE TEMPORE., , XXI. IN QUADRAGESIMA SERMO SECUNDUS. De vera conversione peccatoris, et unitate Christiana. <<<     >>> XXIII. IN QUADRAGESIMA SERMO QUARTUS. De poenitentia.
monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p1, 22